Hľadaný výraz: Mt 16,13-20; Mk 8,27-30; Lk 9,18-21; Jn 6,67-71, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
13 Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: “ Quem dicunt homines esse Filium hominis?”. 14 At illi dixerunt: “ Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ”. 15 Dicit illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”. 16 Respondens Simon Petrus dixit: “ Tu es Christus, Filius Dei vivi ”. 17 Respondens autem Iesus dixit ei: “ Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est. 18 Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam. 19 Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis ”. 20 Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus. |
27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: “ Quem me dicunt esse homines? ”. 28 Qui responderunt illi dicentcs: “ Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis ”. 29 Et ipse interrogabat eos: “ Vos vero quem me dicitis esse? ”. Respondens Petrus ait ei: “ Tu es Christus ”. 30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. |
18 Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens: “ Quem me dicunt esse turbae? ”. 19 At illi responderunt et dixerunt: “ Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus surrexit ”. 20 Dixit autem illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”. Respondens Petrus dixit: “ Christum Dei ”. 21 At ille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc, |
67 Dixit ergo Iesus ad Duodecim: “ Numquid et vos vultis abire? ”. 68 Respondit ei Simon Petrus: “ Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; 69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ”. 70 Respondit eis Iesus: “ Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est ”. 71 Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim. |